1 alleluia
Confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui
visita nos in salutari tuo
5 ad videndum in bonitate electorum tuorum
ad laetandum in laetitia gentis tuae
et lauderis cum hereditate tua
6 peccavimus cum patribus nostris
iniuste egimus iniquitatem fecimus
7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua
non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae
et inritaverunt ascendentes in mare ※mare: Rubrum
8 et salvavit eos propter nomen suum
ut notam faceret potentiam suam
9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est
et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
10 et salvavit eos de manu odientium
et redemit eos de manu inimici
11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
12 et crediderunt in verbis eius
et laudaverunt laudem eius
13 cito fecerunt obliti sunt operum eius
non sustinuerunt consilium eius
14 et concupierunt concupiscentiam in deserto
et temptaverunt Deum in inaquoso
15 et dedit eis petitionem ipsorum
et misit saturitatem in anima eorum
16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17 aperta est terra et degluttivit Dathan
et operuit super congregationem Abiron
18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
20 et mutaverunt gloriam suam
in similitudine vituli comedentis faenum
21 obliti sunt Deum qui salvavit eos
qui fecit magnalia in Aegypto
22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
23 et dixit ut disperderet eos
si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius
ut averteret iram eius ne disperderet eos
24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem
non crediderunt verbo eius
25 et murmurabant in tabernaculis suis
non exaudierunt vocem Domini
26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
27 et ut deiceret semen eorum in nationibus
et dispergeret eos in regionibus
28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis
et multiplicata est in eis ruina
30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
31 et reputatum est ei in iustitiam
in generatione et generationem usque in
sempiternum
32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis
et vexatus est Moses propter eos
33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
38 et effuderunt sanguinem innocentem
sanguinem filiorum suorum et filiarum ※suarum:
quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan
et interfecta est terra in sanguinibus
39 et contaminata est in operibus eorum
et fornicati sunt in adinventionibus suis
40 et iratus est furore Dominus in populo suo
et abominatus est hereditatem suam
41 et tradidit eos in manus gentium
et dominati sunt eorum qui oderant eos
42 et tribulaverunt eos inimici eorum
et humiliati sunt sub manibus eorum
43 saepe liberavit eos
ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo
et humiliati sunt in iniquitatibus suis
44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
45 et memor fuit testamenti sui
et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
46 et dedit eos in misericordias
in conspectu omnium qui ceperant eos
47 salvos fac nos Domine Deus noster
et congrega nos de nationibus
ut confiteamur nomini tuo sancto
et gloriemur in laude tua
48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum
et dicet omnis populus fiat fiat