1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3 non avertas faciem tuam a me
in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam
in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
4 quia defecerunt sicut fumus dies mei
et ossa mea sicut gremium aruerunt
5 percussum est ut faenum et aruit cor meum
quia oblitus sum comedere panem meum
6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7 similis factus sum pelicano solitudinis
factus sum sicut nycticorax in domicilio
8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
9 tota die exprobrabant mihi inimici mei
et qui laudabant me adversus me iurabant
10 quia cinerem tamquam panem manducavi
et poculum meum cum fletu miscebam
11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
13 tu autem Domine in aeternum permanes
et memoriale tuum in generationem et generationem
14 tu exsurgens misereberis Sion
quia tempus miserendi eius quia venit tempus
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius
et terrae eius miserebuntur
16 et timebunt gentes nomen Domini
et omnes reges terrae gloriam tuam
17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
18 respexit in orationem humilium
et non sprevit precem eorum
19 scribantur haec in generationem alteram
et populus qui creabitur laudabit Dominum
20 quia prospexit de excelso sancto suo
Dominus de caelo in terram aspexit
21 ut audiret gemitum conpeditorum
ut solvat filios interemptorum
22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini
et laudem suam in Hierusalem
23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
24 respondit ei in via virtutis suae
paucitatem dierum meorum nuntia mihi
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum
in generationem et generationem anni tui
26 initio tu Domine terram fundasti
et opera manuum tuarum sunt caeli
27 ipsi peribunt tu autem permanes
et omnes sicut vestimentum veterescent
et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
29 filii servorum tuorum habitabunt
et semen eorum in saeculum dirigetur
Psallm’ e Dhavidhit.
1 Do të këndonj përdëllim e gjyq, për ty, o Zot, do të psall.
2 Edhe do të jem i urtë nd’udhë të pa-ndyrë; kur do të vish ndek unë, do të ecënj ndë të pa-keqen’ e zëmrësë s’ime, ndë mes të shtëpisë s’ime.
3 Nukë do të vë përpara syvet mi gjë të keqe; marr mëri ata që dalënë jasht’ udhësë, nukë do të më ngjitetë.
4 Zëmër’ e shtrëmbërë do të çqitetë prej meje, nukë do të ngjoh të keqenë.
5 Atë që përflet fshehuraj të afërmin’ e ti, këtë do t’e ndiek; nukë do të ha bashkë me atë që ka sy madhështuar. Edhe zëmërë që lakëmon.
6 Syt’ e mi do të jenë mbi besëtarët’të dheut, që të rrinë bashkë me mua; ay që ecën ndë udhë të pa-ndyrë, ky do të më shërbenjë.
7 Ay që gënjenë, s’ka për të ndënjurë ndë mes të shtëpisë s’ime; ay që flet gënjeshtrë, nukë do të qëndronjë përpara syvet mi.
8 Për mëngjes kam për të prishurë gjithë fajtorët’ e dheut, që të shuanj prej qytetit Zotit gjithë ata që punonjënë pa udhë.