1 intellectus Asaph
Ut quid Deus reppulisti in finem
iratus est furor tuus super oves pascuae tuae
2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio
redemisti virgam hereditatis tuae
mons Sion in quo habitasti in eo
3 leva manus tuas in superbias eorum in finem
quanta malignatus est inimicus in sancto
4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae
posuerunt signa sua signa
5 et non cognoverunt
sicut in exitu super summum
quasi in silva lignorum securibus
6 exciderunt ianuas eius in id ipsum
in securi et ascia deiecerunt ÷eam:
7 incenderunt igni sanctuarium tuum
in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul
quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
9 signa nostra non vidimus
iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
10 usquequo Deus inproperabit inimicus
inritat adversarius nomen tuum in finem
11 ut quid avertis manum tuam
et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
12 Deus autem rex noster ante saeculum
operatus est salutes in medio terrae
13 tu confirmasti in virtute tua mare
contribulasti capita draconum in aquis
14 tu confregisti capita draconis
dedisti eum escam populis Aethiopum
15 tu disrupisti fontem et torrentes
※tu siccasti fluvios Aetham:
16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
17 tu fecisti omnes terminos terrae
aestatem et ver tu plasmasti ea
18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum
et populus insipiens incitavit nomen tuum
19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi
animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
20 respice in testamentum tuum
quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
21 ne avertatur humilis factus confusus
pauper et inops laudabunt nomen tuum
22 exsurge Deus iudica causam tuam
memor esto inproperiorum tuorum
eorum qui ab insipiente sunt tota die
23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum
superbia eorum qui te oderunt ascendit semper