1 canticum graduum
Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo
2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum
sicut oculi ancillae in manibus dominae eius
ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum
donec misereatur nostri
3 miserere nostri Domine miserere nostri
quia multum repleti sumus despectione
4 quia multum repleta est anima nostra
obprobrium abundantibus et despectio superbis