1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in cathedra pestilentiae non sedit
2 sed in lege Domini voluntas eius
et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum
quod fructum suum dabit in tempore suo
et folium eius non defluet
et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
4 non sic impii ÷non sic:
sed tamquam pulvis quem proicit ventus ÷a facie terrae:
5 ideo non resurgent impii in iudicio
neque peccatores in consilio iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum
et iter impiorum peribit