1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
2 Si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
3 etenim in corde iniquitates operamini in terra
iniustitiam manus vestrae concinnant
4 alienati sunt peccatores a vulva
erraverunt ab utero locuti sunt falsa
5 furor illis secundum similitudinem serpentis
sicut aspidis surdae et obturantis aures suas
6 quae non exaudiet vocem incantantium
et venefici incantantis sapienter
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum
molas leonum confringet Dominus
8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens
intendit arcum suum donec infirmentur
9 sicut cera quae fluit auferentur
supercecidit ignis et non viderunt solem
10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum
sicut viventes sicut in ira absorbet vos
11 laetabitur iustus cum viderit vindictam
manus suas lavabit in sanguine peccatoris
12 et dicet homo si utique est fructus iusto
utique est Deus iudicans eos in terra