1 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
2 Magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri in monte sancto eius
3 fundatur exultatione universae terrae
montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
4 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
5 quoniam ecce reges congregati sunt
convenerunt in unum
6 ipsi videntes sic admirati sunt
conturbati sunt commoti sunt
7 tremor adprehendit eos
ibi dolores ut parturientis
8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
9 sicut audivimus sic vidimus
in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri
Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
10 suscepimus Deus misericordiam tuam
in medio templi tui
11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae
iustitia plena est dextera tua
12 laetetur mons Sion
exultent filiae Iudaeae propter
iudicia tua ÷Domine:
13 circumdate Sion et conplectimini eam
narrate in turribus eius
14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius
ut enarretis in progeniem alteram
15 quoniam hic est Deus Deus noster
in aeternum et in saeculum saeculi
ipse reget nos in saecula