1 intellectus Asaph
Adtendite populus meus legem meam
inclinate aurem vestram in verba oris mei
2 aperiam in parabola os meum
eloquar propositiones ab initio
3 quanta audivimus et cognovimus ea
et patres nostri narraverunt nobis
4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram
narrantes laudes Domini et virtutes eius
et mirabilia eius quae fecit
5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel
quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
6 ut cognoscat generatio altera
filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei
et mandata eius exquirant
8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans
generatio quae non direxit cor suum
et non est creditus cum Deo spiritus eius
9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus
conversi sunt in die belli
10 non custodierunt testamentum Dei
et in lege eius noluerunt ambulare
11 et obliti sunt benefactorum eius
et mirabilium eius quae ostendit eis
12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia
in terra Aegypti in campo Taneos
13 interrupit mare et perduxit eos
statuit aquas quasi utrem
14 et deduxit eos in nube diei
et tota nocte in inluminatione ignis
15 interrupit petram in heremo
et adaquavit eos velut in abysso multa
16 et eduxit aquam de petra
et deduxit tamquam flumina aquas
17 et adposuerunt adhuc peccare ei
in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
18 et temptaverunt Deum in cordibus suis
ut peterent escas animabus suis
19 et male locuti sunt de Deo
dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae
et torrentes inundaverunt
numquid et panem potest dare
aut parare mensam populo suo
21 ideo audivit Dominus et distulit
et ignis accensus est in Iacob
et ira ascendit in Israhel
22 quia non crediderunt in Deo
nec speraverunt in salutare eius
23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
24 et pluit illis manna ad manducandum
et panem caeli dedit eis
25 panem angelorum manducavit homo
cibaria misit eis in abundantiam
26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
27 et pluit super eos sicut pulverem carnes
et sicut harenam maris volatilia pinnata
28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
29 et manducaverunt et saturati sunt nimis
et desiderium eorum adtulit eis
30 non sunt fraudati a desiderio suo
adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
31 et ira Dei ascendit in eos
et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit
32 in omnibus his peccaverunt adhuc
et non crediderunt mirabilibus eius
33 et defecerunt in vanitate dies eorum
et anni eorum cum festinatione
34 cum occideret eos quaerebant eum
et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum
35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum
et Deus excelsus redemptor eorum est
36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo
nec fideles habiti sunt in testamento eius
38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum
et non perdet eos
et abundabit ut avertat iram suam
et non accendet omnem iram suam
39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto
in ira concitaverunt eum in inaquoso
41 et conversi sunt et temptaverunt Deum
et Sanctum Israhel exacerbaverunt
42 non sunt recordati manus eius
die qua redemit eos de manu tribulantis
43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
44 et convertit in sanguine flumina eorum
et imbres eorum ne biberent
45 misit in eos cynomiam et comedit eos
et ranam et disperdit eos
46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
47 et occidit in grandine vineam eorum
et moros eorum in pruina
48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
49 misit in eos iram indignationis suae
indignationem et iram et tribulationem
inmissionem per angelos malos
50 viam fecit semitae irae suae
non pepercit a morte animarum eorum
et iumenta eorum in morte conclusit
51 et percussit omne primitivum in
terra Aegypti
primitias laborum eorum in tabernaculis Cham
52 et abstulit sicut oves populum suum
et perduxit eos tamquam gregem in deserto
53 et deduxit eos in spe et non timuerunt
et inimicos eorum operuit mare
54 et induxit eos in montem sanctificationis suae
montem quem adquisivit dextera eius
et eiecit a facie eorum gentes
et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum
et testimonia eius non custodierunt
57 et averterunt se et non servaverunt pactum
quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis
et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
60 et reppulit tabernaculum Selo
tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum
et pulchritudinem eorum in manus inimici
62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
63 iuvenes eorum comedit ignis
et virgines eorum non sunt lamentatae
64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt
et viduae eorum non plorabuntur
65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus
tamquam potens crapulatus a vino
66 et percussit inimicos suos in posteriora
obprobrium sempiternum dedit illis
67 et reppulit tabernaculum Ioseph
et tribum Effrem non elegit
68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum
in terra quam fundavit in saecula
70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium
de post fetantes accepit eum
71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
72 et pavit eos in innocentia cordis sui
et in intellectibus manuum suarum deduxit eos
Mbë të parinë kankatuer, për Iedhuthunë. Psallm’ e Asafit.
1 Zani em ashtë t e Perëndia, edhe klitha: zani em ashtë te Perëndia, edhe ma vuni veshinë.
2 Ndë ditë të shtrëngimit t’em kërkova Zotinë, shtrijshem duert’ e mia natenë, edhe s’pushoishem, shpirti em s’donte me u ngushulluem.
3 Kuitova Perëndinë, edhe u përzieshë, u mendueshë, edhe m’ u fik fryma. Selah.
4 Mbaita syt’ e mi pa gjumë, u përzieshë, edhe s’mundesh me folunë.
5 Mendova ditt’ e herëshime, edhe viet e moçim.
6 Bie ndër mend kankënë t’eme, natenë mendohem bashkë me zemrënë t’eme, edhe fryma eme kërkon.
7 Mos ka me hedhunë tej Zoti për gjithë jetënë, edhe s’do të më pëlqejë ma?
8 A por mbeti për kurdo përdëllimi i ati? Pushoi fjala e ati bres mbas brezi?
9 Vallë mos harroi Perëndia me përdëllyem? Mos ka me mbyllunë përdëllimet’ e vet ndë zemërim të vet ? Selah.
10 Ateherë thashë: Këjo ashtë dobësina eme: ndërrimi i së diathtësë të Naltit?
11 Kam me përmendunë punët’ e Zotit, po, kam me përmendunë mërekullit’ e tua çë ndë krye të herësë.
12 Edhe kam me shkuem ndër mend gjithë vepërat’ e tua, edhe kam me u menduem për të punuemet’ e tua.
13 O Perëndi, udha jote ashtë ndë vend të shenjtënuem, cilli perëndi asht’ i math, si Perëndia ynë ?
14 Ti je Perëndia qi ban mërekulli, diftove fuqinë tande ndër kombet.
15 Shpërbleve me krahinë tand popullinë tand, të bijt’ e Iakobit edhe të Iosefit. Selah.
16 Të panë ujënate, o Perëndi, të panë ujënate, edhe u frikuenë, edhe u drothnë abyssate.
17 Retë derthnë ujëna, qijetë dhanë za, edhe shigjetat’ e tua shkuenë.
18 Zan’ i bubullimësë s’ate ishte ndë rrotullët, vetimate ndritnë botënë, u tund e u droth dheu.
19 Udha jote ashtë ndëpër dhet, edhe rrugat’ e tua janë ndë shumë ujëna, edhe gjurmat’ e tua nukë ngjifenë.
20 I hoqe udhënë popullit t’yt, porsi dhen, me dorë të Moiseut edhe të Aaronit.