1 laus cantici David
Venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
2 praeoccupemus faciem eius in confessione
et in psalmis iubilemus ei
3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
4 quia in manu eius fines terrae
et altitudines montium ipsius sunt
5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud
et siccam manus eius formaverunt
6 venite adoremus et procidamus
et ploremus ante Dominum qui fecit nos
7 quia ipse est Deus noster
et nos populus pascuae eius et oves manus eius
8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto
ubi temptaverunt me patres vestri
probaverunt ※me: et viderunt opera mea
10 quadraginta annis offensus fui generationi illi
et dixi semper errant corde
11 et isti non cognoverunt vias meas
ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam