1 psalmus cantici in die sabbati
2 Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam
et veritatem tuam per noctem
4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara
5 quia delectasti me Domine in factura tua
et in operibus manuum tuarum exultabo
6 quam magnificata sunt opera tua Domine
nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum
et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem
ut intereant in saeculum ÷saeculi:
9 tu autem Altissimus in aeternum Domine
10 ※quoniam ecce inimici tui Domine:
quoniam ecce inimici tui peribunt
et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum
et senectus mea in misericordia uberi
12 et despexit oculus meus inimicis meis
et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi
et bene patientes erunt
16 ut adnuntient
quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo