1 David priusquam liniretur
Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo
Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas
qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et
ceciderunt
3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum
si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
4 unam petii a Domino hanc requiram
ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae
ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum
protexit me in abscondito tabernaculi sui
6 in petra exaltavit me
et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos
circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis
cantabo et psalmum dicam Domino
7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi
miserere mei et exaudi me
8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea
faciem tuam Domine requiram
9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo
adiutor meus esto ne derelinquas me
neque dispicias me Deus salvator meus
10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me
Dominus autem adsumpsit me
11 legem pone mihi Domine in via tua
et dirige me in semita recta propter inimicos meos
12 ne tradideris me in animas tribulantium me
quoniam insurrexerunt in me testes iniqui
et mentita est iniquitas sibi
13 credo videre bona Domini in terra viventium
14 expecta Dominum viriliter age
et confortetur cor tuum et sustine Dominum