1 in finem David psalmus
2 Domine probasti me et cognovisti me
tu cognovisti sessionem meam et surrectionem
meam
3 intellexisti cogitationes meas de longe
semitam meam et funiculum meum investigasti
4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea
5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua
tu formasti me et posuisti super me manum tuam
6 mirabilis facta est scientia tua ex me
confortata est non potero ad eam
7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
8 si ascendero in caelum tu illic es
si descendero ad infernum ades
9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me
et nox inluminatio in deliciis meis
12 quia tenebrae non obscurabuntur a te
et nox sicut dies inluminabitur
sicut tenebrae eius ita et lumen eius
13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es
mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto
et substantia mea in inferioribus terrae
16 inperfectum meum viderunt oculi tui
et in libro tuo omnes scribentur
die formabuntur et nemo in eis
17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus
nimis confirmati sunt
principatus eorum
18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur
exsurrexi et adhuc sum tecum
19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a
me
20 quia dices in cogitatione
accipient in vanitate civitates tuas
21 nonne qui oderunt te Domine oderam
et super inimicos tuos tabescebam
22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
23 proba me Deus et scito cor meum
interroga me et cognosce semitas meas
24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
1 Psalm i Davidit.
Do të të falënderoj me gjithë zemër,
para hyjnive për ty do të këndoj.
2 Do të përkulem drejt tempullit tënd të shenjtë
dhe emrin tënd do të përlëvdoj
për mirësinë e besnikërinë tënde,
sepse emrin tënd dhe fjalën tënde
i ke lartësuar mbi gjithçka.
3 Ditën që të thirra, më dëgjove,
shpirtit tim i dhe guxim e fuqi.
4 Gjithë mbretërit e tokës do të të përlëvdojnë, o Zot,
se i kanë dëgjuar fjalët e gojës sate.
5 Do të këndojnë për udhët e Zotit:
«E madhe është lavdia e Zotit!».
6 I lartë është Zoti, por të përulurin e shikon,
ndërsa kryelartin e dallon nga larg.
7 Edhe po të kaloj përmes fatkeqësisë,
ti do të më mbash gjallë kundër zemërimit të armiqve,
do ta shtrish dorën dhe e djathta jote do të më shpëtojë.
8 Zoti do të përmbushë gjithçka për mua.
O Zot, mirësia jote mbetet në amshim,
nga veprat e duarve të tua mos hiq dorë!