1 in finem psalmus David
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis
protegat te nomen Dei Iacob
3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
4 memor sit omnis sacrificii tui
et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma
5 tribuat tibi secundum cor tuum
et omne consilium tuum confirmet
6 laetabimur in salutari tuo
et in nomine Dei nostri magnificabimur
7 impleat Dominus omnes petitiones tuas
nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum
exaudiet illum de caelo sancto suo
in potentatibus salus dexterae eius
8 hii in curribus et hii in equis
nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus
9 ipsi obligati sunt et ceciderunt
nos vero surreximus et erecti sumus
10 Domine salvum fac regem
et exaudi nos in die qua invocaverimus te