1 adtingit enim a fine usque ad finem
fortiter
et disponit omnia suaviter
2 hanc amavi et exquisivi a iuventute mea
et quaesivi sponsam mihi adsumere
et amator factus sum formae illius
3 generositatem glorificat contubernium habens Dei
sed et omnium Dominus dilexit illam
4 doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum
illius
5 et si divitiae appetuntur in vita
quid sapientiae locupletius quae omnia operatur
6 si autem sensus operatur
quis horum quae sunt magis quam illa est artifex
7 et si iustitiam quis diligit
labores huius magnas habent virtutes
sobrietatem enim et sapientiam docet
et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus
8 et si multitudinem
scientiae desiderat quis
scit praeterita et de futuris aestimat
scit versutias sermonum et dissolutiones
argumentorum
signa et monstra scit antequam fiant
et eventus temporum et saeculorum
9 proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum
sciens quoniam communicabit mecum de bonis
et erit adlocutio cogitationis et taedii mei
10 habebo propter hanc claritatem ad turbas
et honorem apud seniores iuvenis
11 acutus inveniar in iudicio
et in conspectu potentium admirabilis ero
et facies principum mirabuntur me
12 tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient
et sermocinante plura
manus ori suo inponent
13 propterea habebo per hanc inmortalitatem
et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam
14 disponam populos et nationes mihi erunt subiectae
15 timebunt me audientes reges horrendi
in multitudine videbor bonus et in bello fortis
16 intrans in domum meam conquiescam cum illa
non enim habet amaritudinem conversatio illius
nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium
17 haec cogitans apud me et commemorans in corde meo
quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae
18 et in amicitia illius delectatio bona
et in operibus manuum illius honestas sine defectione
et in certamine loquellae illius sapientia
et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius
circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem
19 puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
20 et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
21 et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi
Deus det
et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum
adii Dominum et deprecatus sum illum
et dixi ex totis praecordiis meis