1 tunc stabunt iusti in magna constantia
adversus eos qui se angustaverunt
et qui abstulerunt labores illorum
2 videntes turbabuntur timore horribili
et mirabuntur in subitatione insperatae
salutis
3 dicent inter se paenitentiam agentes
et per angustiam spiritus gementes
hi sunt quos habuimus aliquando in risu
et in similitudine inproperii
4 nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam
et finem illorum sine honore
5 quomodo conputati sunt inter filios Dei
et inter sanctos sors illorum est
6 ergo erravimus a via veritatis
et iustitiae lumen non luxit nobis
et sol non est ortus nobis
7 lassati sumus in via iniquitatis et perditionis
et ambulavimus vias difficiles
viam autem Domini ignoravimus
8 quid nobis profuit superbia
aut quid divitiarum iactatio
contulit nobis
9 transierunt omnia illa tamquam umbra
et tamquam nuntius percurrens
10 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem
aquam
cuius cum praeterierit non est vestigium invenire
neque semitam carinae illius in fluctibus
11 aut avis quae transvolat in
aere
nullum invenitur argumentum itineris illius
sed tantum sonitus est alarum verberans levem
ventum
et scindens per vim itineris aerem
commotis alis transvolavit
et post hoc nullum signum invenitur itineris illius
12 aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum
divisus aer continuo in se reclusus est
ut ignoretur transitus illius
13 sic et nos nati continuo desivimus esse
et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere
in malignitate autem nostra consumpti sumus
14 talia dixerunt et
peccaverunt
15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur
et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur
et tamquam fumus qui a vento diffusus est
et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis
16 iusti autem in perpetuum vivent
et apud Dominum est merces eorum
et cogitatio illorum apud Altissimum
17 ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini
quoniam dextera sua teget eos
et brachio suo defendet illos
18 accipiet armaturam zelus illius
et armabit creaturam ad ultionem inimicorum
19 induet pro torace iustitiam
et accipiet pro galea iudicium certum
20 sumet scutum inexpugnabilem aequitatem
21 acuet autem duram iram in lanceam
et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos
22 ibunt directae emissiones fulgorum
et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur
et ad certum locum insilient
23 et a petrosa ira plenae mittentur grandines
et scandescet in illos aqua maris
et flumina concurrent duriter
24 contra illos stabit spiritus virtutis
et tamquam turbedo venti dividet illos
et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis
et malignitas evertet sedes potentium
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.