1 post haec vero cum esset dies festus Domini
et factum esset prandium bonum in domo Tobis
2 dixit filio suo vade
et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum
et epulentur nobiscum
3 cumque abisset reversus nuntiat
unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea
statimque exiliens de accubitu suo
relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus
4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte
ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum
5 cumque occultasset corpus
manducavit panem cum luctu et tremore
6 memorans illum sermonem
quem dixit Dominus per Amos prophetam
dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum
7 cum vero sol occubuisset abiit et sepelivit eum
8 arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes
iam huius rei causa interfici iussus es
et vix effugisti mortis imperium
et iterum sepelis mortuos
9 sed Tobias plus timens Deum quam regem
rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua
et mediis noctibus sepeliebat ea
10 contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura
veniens domum iactasset se iuxta parietem
et obdormisset
11 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent
super oculos eius
fieretque caecus
12 hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi
ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob
13 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit
et mandata eius custodierit
non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei
14 sed inmobilis in Dei timore permansit
agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae
15 nam sicut beato Iob insultabant reges
ita isti parentes et cognati eius
et inridebant vitam eius dicentes
16 ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas
17 Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui
18 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus
quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo
19 Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie
et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat
20 unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi
21 cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit
videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis
quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere
22 ad haec uxor eius irata respondit
manifeste vana facta est spes tua
et elemosynae tuae modo paruerunt
23 atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei