1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi
secundum fidem electorum Dei
et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
2 in spem vitae aeternae
quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum
in praedicatione quae credita est mihi
secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
4 Tito dilecto filio secundum communem fidem
gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas
et constituas per civitates presbyteros
sicut ego tibi disposui
6 si quis sine crimine est unius uxoris vir
filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem
non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem
non turpilucri cupidum
8 sed hospitalem benignum sobrium
iustum sanctum continentem
9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem
ut potens sit et exhortari in doctrina sana
et eos qui contradicunt arguere
10 sunt enim multi et inoboedientes
vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
11 quos oportet redargui
qui universas domos subvertunt
docentes quae non oportet turpis lucri gratia
12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta
Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
13 testimonium hoc verum est
quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
14 non intendentes iudaicis fabulis
et mandatis hominum aversantium se a veritate
15 omnia munda mundis
coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum
sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
16 confitentur se nosse Deum factis autem negant
cum sunt abominati et incredibiles
et ad omne opus bonum reprobi