1 Osculetur me osculo oris sui
quia meliora sunt ubera tua vino
2 fraglantia
unguentis optimis
oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
3 trahe me post te curremus
introduxit me rex in cellaria sua
exultabimus et laetabimur in te
memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
4 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem
sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
5 nolite me considerare quod fusca sim
quia decoloravit me sol
filii matris meae pugnaverunt contra me
posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
6 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie
ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
7 si ignoras te o pulchra inter mulieres
egredere et abi post vestigia gregum
et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
8 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
9 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
10 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
11 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
12 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
13 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
14 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra
oculi tui columbarum
15 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus
lectulus noster floridus
16 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina