1 in lapide luteo lapidatus est piger
et omnes loquentur super aspernationem illius
2 de stercore boum lapidatus est piger
et omnis qui tetigerit eum excutiet manus
3 confusio patris est de filio indisciplinato
in filia autem in deminoratione fiet
4 filia prudens hereditas viro suo
nam quae confundit in contumeliam fit genitoris
5 patrem et virum confundit audax
et ab impiis non minorabitur
ab utrisque autem inhonorabitur
6 musica in luctu inportuna narratio
flagella et doctrina in omni tempore sapientia
7 qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
8 qui narrat verbum non adtendenti
quasi qui excitat dormientem de gravi somno
9 qui enumerat stulto
et in fine dicit quis
est hic
10 super mortuum plora defecit enim lux eius
et super fatuum plora
defecit enim sensus
11 modicum plora supra mortuum quoniam requievit
12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
13 luctus mortui septem dies
fatui autem et impii omnes dies vitae illorum
14 cum stulto non multum loquaris
et cum insensato ne abieris
15 serva te ab illo ut non molestiam habeas
et non coinquinaberis in inpactu illius
16 deflecte ab illo et invenies requiem
et non acediaberis in stultitiam
illius
17 super plumbum gravabitur
et quod illi aliud nomen quam fatuus
18 harenam et salem et massam ferri facilius est portare
quam hominem inprudentem et fatuum et impium
19 loramentum ligneum conligatum fundamento
aedificii
non dissolvetur
sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
20 cogitatus sensati in omni tempore
vel metu non pravabitur
21 sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita
contra faciem venti non permanebunt
22 sic et cor timidum in cogitatione stulti
contra impetum timoris non resistit
23 sic et cor trepidum in
cogitatione fatui
omni tempore non metuebit
sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
24 pungens oculum deducens lacrimas
et qui pungit cor proferet sensum
25 mittens lapidem in volatilia deiciet illa
sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam
26 ad amicum et si produxeris gladium non desperes
est enim regressus ad amicum
27 si aperuerit os triste non timeas
est enim concordatio excepto convicio et inproperio
et superbia et mysterii revelatione
et plaga dolosa
in his omnibus effugiet amicus
28 fidem posside cum proximo in paupertate illius
ut et in bonis illius laeteris
29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis
ut et in hereditate illius coheres sis
30 ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur
sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae
31 amicum salutare non confundaris
et a facie illius non me abscondam
et si mala mihi evenerint per illum sustineo
32 omnis qui audiet cavebit se ab eo
33 quis dabit ori meo custodiam
et supra labia mea signaculum certum
uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me