1 sapientia humiliati exaltabit caput illius
et in medio magnatorum consedere illum faciet
2 non laudes virum in specie sua
neque spernas hominem in visu suo
3 brevis in volatilibus est apis
et initium dulcoris habet fructus illius
4 in vestitu ne glorieris umquam
nec in die honoris tui extollaris
quoniam mirabilia opera Altissimi solius
et gloriosa et absconsa et invisa opera illius
5 multi tyranni sederunt in throno
et insuspicabilis portavit diadema
6 multi potentes pressi sunt valide
et gloriosi traditi sunt in manus alterorum
7 priusquam interroges ne vituperes quemquam
et cum interrogaveris corripe iuste
8 priusquam audias ne respondeas verbum
et in medio sermonum ne adicias loqui
9 de re ea quae te non molestat ne certeris
et in iudicio peccantium ne consistas
10 fili ne in multis sint actus tui
et si dives fueris non eris inmunis a delicto
si enim secutus fueris non adprehendes
et non effugies si praecucurreris
11 est laborans et festinans et dolens impius
et tanto magis non abundat
12 est homo marcidus egens recuperatione
plus deficiens virtute et abundans paupertate
13 et oculus Dei respexit illum in bono
et erexit illum ab humilitate ipsius
et exaltavit caput eius
et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
14 bona et mala vita et mors
et paupertas et honestas a Deo sunt
17 datio Dei permanet iustis
et profectus illius successus habebunt in aeternum
18 est qui locupletatur parce agendo
et haec pars mercedis illius
19 in eo quod dicit inveni requiem mihi
et nunc manducabo de bonis meis solus
20 et nescit quod tempus praetereat
et relinquet omnia aliis
21 sta in testamento tuo et in illo conloquere
et in opere mandatorum tuorum veteresce
22 ne manseris in operibus peccatorum
fide autem in Deo et mane in loco tuo
23 facile est enim in oculis Dei
de subito honestari pauperem
24 benedictio Dei in mercedem iusti festinat
et in honore veloci processus illius fructificat
25 ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
26 ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
27 in die bonorum ne inmemor sis malorum
et in die malorum ne inmemor sis bonorum
28 quoniam facile coram Deo in die obitus
retribuere unicuique secundum vias suas
29 malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae
et in fine hominis denudatio operum illius
30 ante mortem ne laudes hominem quemquam
quoniam in filiis suis agnoscitur vir
31 non omnem hominem inducas in domum tuam
multae enim insidiae sunt dolosi
32 sicut enim eructant praecordia fetantium
sicut perdix inducitur in caveam
et ut caprea in laqueum sic et cor superborum
et sicut prospectator videns casum proximi sui
33 bona enim in mala convertens insidiatur
et in electis inponet maculam
34 ab scintilla una augetur ignis
et ab uno doloso augetur sanguis
homo vero peccator sanguini insidiatur
35 adtende te a pestifero fabricat enim mala
ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum
36 admitte ad te alienigenam
et subvertet te in turbore
et abalienabit te a tuis propriis