1 veritatem dico in Christo non mentior
testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
2 quoniam tristitia est mihi magna
et continuus dolor cordi meo
3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo
pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
4 qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria
et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
5 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem
qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
6 non autem quod exciderit verbum Dei
non enim omnes qui ex Israhel
hii sunt Israhel
7 neque quia semen sunt Abrahae omnes filii
sed in Isaac vocabitur tibi semen
8 id est non qui filii carnis hii filii Dei
sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
9 promissionis enim verbum hoc est
secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
10 non solum autem
sed et Rebecca ex uno concubitum habens
Isaac patre nostro
11 cum enim nondum nati fuissent
aut aliquid egissent bonum aut malum
ut secundum electionem propositum Dei maneret
12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei
quia maior serviet minori
13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
15 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor
et misericordiam praestabo cuius miserebor
16 igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
17 dicit enim scriptura Pharaoni
quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam
et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur
voluntati enim eius quis resistit
20 o homo tu quis es qui respondeas Deo
numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere
aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
22 quod si volens Deus ostendere iram
et notam facere potentiam suam
sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
23 ut ostenderet divitias gloriae suae
in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
25 sicut in Osee dicit
vocabo non plebem meam plebem meam
et non misericordiam consecutam
misericordiam consecutam
26 et erit in loco ubi dictum est eis
non plebs mea vos
ibi vocabuntur filii Dei vivi
27 Esaias autem clamat pro Israhel
si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris
reliquiae salvae fient
28 verbum enim consummans et brevians in aequitate
quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
29 et sicut praedixit Esaias
nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen
sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
30 quid ergo dicemus
quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam
iustitiam autem quae ex fide est
31 Israhel vero sectans legem iustitiae
in legem iustitiae non pervenit
32 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus
offenderunt in lapidem offensionis
33 sicut scriptum est
ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali
et omnis qui credit in eum non confundetur
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.