1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei
ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem
sanctam Deo placentem
rationabile obsequium vestrum
2 et nolite conformari huic saeculo
sed reformamini in novitate sensus vestri
ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos
non plus sapere quam oportet sapere
sed sapere ad sobrietatem
unicuique sicut Deus divisit mensuram
fidei
4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus
omnia autem membra non eundem actum habent
5 ita multi unum corpus sumus in Christo
singuli autem alter alterius membra
6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis
differentes
sive prophetiam secundum rationem fidei
7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate
qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
10 caritatem fraternitatis invicem diligentes
honore invicem praevenientes
11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes
12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
13 necessitatibus sanctorum communicantes
hospitalitatem sectantes
14 benedicite persequentibus
benedicite et nolite maledicere
15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
16 id ipsum invicem sentientes
non alta sapientes sed humilibus consentientes
nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
17 nulli malum pro malo reddentes
providentes bona
non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
18 si fieri potest quod ex vobis est
cum omnibus hominibus pacem habentes
19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae
scriptum est enim
mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi
hoc enim faciens
carbones ignis congeres super caput eius
21 noli vinci a malo sed vince in bono malum