1 victori filiorum Core canticum
2 placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
3 dimisisti iniquitatem populo tuo
operuisti omnes iniquitates eorum semper
4 continuisti omnem indignationem tuam
conversus es ab ira furoris tui
5 converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
6 noli in aeternum irasci nobis
extendens iram tuam in generationem et
generationem
7 nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
8 ostende nobis Domine misericordiam tuam
et salutare tuum da nobis
9 audiam quid loquatur Dominus Deus
loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos
ut non convertantur ad stultitiam
10 verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius
ut habitet gloria in terra nostra
11 misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
13 sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
14 iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.