1 victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici
2 confitebimur tibi Deus confitebimur
et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4 dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis
ego adpendi columnas eius semper
5 dixi inique agentibus nolite inique agere
et impiis nolite exaltare cornu
6 nolite exaltare in excelsum cornu
vestrum
loquentes in cervice veteri
7 quia nec ab oriente neque ab occidente
neque a solitudine montium
8 sed Deus iudex
hunc humiliabit et hunc exaltabit
9 quia calix in manu Domini est
et vino meraco usque ad plenum mixtus
et propinabit ex eo
verumtamen feces eius epotabunt bibentes
omnes impii terrae
10 ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
11 et omnia cornua impiorum confringam
exaltabuntur cornua iusti