1 humilis et simplicis David
custodi me Deus quoniam speravi in te
2 dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
3 sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
4 multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium
non litabo libamina eorum de
sanguine
neque adsumam nomina eorum in labiis meis
5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei
tu possessor sortis meae
6 lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis
et hereditas speciosissima mea est
7 benedicam Domino qui dedit consilium mihi
insuper et noctibus erudierunt me renes mei
8 proponebam in conspectu meo semper
quia a dextris meis est ne commovear
9 propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea
et caro mea habitavit confidenter
10 non enim derelinques animam meam in
inferno
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem
ostendes mihi semitam vitae
plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum
decores in dextera tua aeternos
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.