1 canticum graduum David
ecce quam bonum et quam decorum
habitare fratres in uno
2 sicut unguentum optimum in capite
quod descendit in barbam barbam Aaron
quod descendit super oram vestimentorum eius
3 sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion
quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem
vitam usque in aeternum
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.