1 ne glorieris in crastinum
ignorans quid superventura pariat dies
2 laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior
4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor
et impetum concitati ferre quis poterit
5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus
6 meliora sunt vulnera diligentis
quam fraudulenta odientis oscula
7 anima saturata calcabit favum
anima esuriens et amarum pro dulce sumet
8 sicut avis transmigrans de nido suo
sic vir qui relinquit locum suum
9 unguento et variis odoribus delectatur cor
et bonis amici consiliis anima dulcoratur
10 amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris
et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae
melior est vicinus iuxta quam frater procul
11 stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum
ut possim exprobranti respondere sermonem
12 astutus videns malum absconditus est
parvuli transeuntes sustinuere dispendia
13 tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo
et pro alienis auferto pignus
14 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte
consurgens
maledicenti similis erit
15 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa
mulier conparantur
16 qui retinet eam quasi qui ventum teneat
et oleum dexterae suae vocabit
17 ferrum ferro acuitur
et homo exacuit faciem amici sui
18 qui servat ficum comedet fructus eius
et qui custos est domini sui glorificabitur
19 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium
sic corda hominum manifesta sunt prudentibus
20 infernus et perditio non replentur
similiter et oculi hominum insatiabiles
21 quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum
sic probatur homo ore laudantis
22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo
non auferetur ab eo stultitia eius
23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera
24 non enim habebis iugiter potestatem
sed corona tribuetur in generatione
generationum
25 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes
et collecta sunt faena de montibus
26 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos
in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis