1 de cetero fratres mei gaudete in Domino
eadem vobis scribere
mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
2 videte canes videte malos operarios videte concisionem
3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus
et gloriamur in Christo Iesu
et non in carne fiduciam habentes
4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne
si quis alius videtur confidere in carne ego magis
5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin
Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei
secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
7 sed quae mihi fuerunt lucra
haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse
propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei
propter quem omnia detrimentum feci
et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est
sed illam quae ex fide est Christi
quae ex Deo est iustitia in fide
10 ad agnoscendum illum
et virtutem resurrectionis eius
et societatem passionum illius configuratus morti eius
11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim
sequor autem si conprehendam
in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
13 fratres ego me non arbitror conprehendisse
unum autem quae quidem retro sunt obliviscens
ad ea vero quae sunt in priora extendens me
14 ad destinatum persequor
ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus
et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus
et in eadem permaneamus regula
17 imitatores mei estote fratres
et observate eos qui ita ambulant
sicut habetis formam nos
18 multi enim ambulant
quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico
inimicos crucis Christi
19 quorum finis interitus quorum deus venter
et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
20 nostra autem conversatio in caelis est
unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum
Christum
21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae
configuratum corpori claritatis suae
secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.