1 filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa
et erat illis in iumentis infinita substantia
cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus
2 venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes
multitudinis atque dixerunt
3 Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra
Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon
4 terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel
regionis uberrimae est ad
pastum animalium
et nos servi tui habemus iumenta plurima
5 precamurque si invenimus gratiam coram te
ut des nobis famulis tuis eam in possessionem
ne facias nos transire Iordanem
6 quibus respondit Moses
numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis
7 cur subvertitis mentes filiorum Israhel
ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus
8 nonne ita egerunt patres vestri
quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram
9 cumque venissent usque ad Vallem Botri
lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel
ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit
10 qui iratus iuravit dicens
11 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto
a viginti annis et supra
terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et
Iacob
et noluerunt sequi me
12 praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun
isti impleverunt voluntatem meam
13 iratusque Dominus adversum Israhel
circumduxit eum per desertum quadraginta annis
donec consumeretur universa generatio
quae fecerat malum in conspectu eius
14 et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris
incrementa et alumni hominum peccatorum
ut augeretis furorem Domini contra Israhel
15 qui si nolueritis sequi eum
in solitudine populum derelinquet
et vos causa eritis necis omnium
16 at illi prope accedentes dixerunt
caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum
parvulis quoque nostris urbes munitas
17 nos autem ipsi armati et accincti
pergemus ad proelium ante filios Israhel
donec introducamus eos ad loca sua
parvuli nostri et quicquid habere possumus
erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias
18 non revertemur in domos nostras
usquequo possideant filii
Israhel hereditatem suam
19 nec quicquam quaeremus trans Iordanem
quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius
plaga
20 quibus Moses ait
si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam
21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat
donec subvertat Dominus inimicos suos
22 et subiciatur ei omnis terra
tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel
et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino
23 sin autem quod dicitis non feceritis
nulli dubium quin peccetis in Dominum
et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos
24 aedificate ergo urbes parvulis vestris
et caulas ac stabula ovibus ac iumentis
et quod polliciti estis implete
25 dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen
servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster
26 parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus
in urbibus Galaad
27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum
sicut tu domine loqueris
28 praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun
et principibus familiarum per tribus Israhel
et dixit ad eos
29 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem
omnes armati ad bellum coram Domino
et vobis fuerit terra subiecta
date eis Galaad in possessionem
30 sin autem noluerint transire vobiscum in terram
Chanaan
inter vos habitandi accipiant loca
31 responderuntque filii Gad et filii Ruben
sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus
32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan
et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans
Iordanem
33 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben
et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph
regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan
et terram eorum cum urbibus suis per circuitum
34 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer
35 Etrothsophan et Iazer
Iecbaa
36 et Bethnemra et Betharan urbes
munitas
et caulas pecoribus suis
37 filii vero Ruben aedificaverunt
Esbon et Eleale et Cariathaim
38 et Nabo et Baalmeon versis nominibus
Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant
39 porro filii Machir filii Manasse
perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam
interfecto Amorreo habitatore eius
40 dedit ergo Moses terram Galaad
Machir filio Manasse qui habitavit in ea
41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius
quos appellavit Avothiair id est villas Iair
42 Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis
vocavitque eam ex nomine suo Nobe
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.