1 accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir
filii Manasse
qui fuit filius Ioseph
quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
2 steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote
et cunctis principibus populi
ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt
3 pater noster mortuus est in deserto
nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core
sed in peccato suo mortuus est
hic non habuit mares filios
cur tollitur nomen illius de familia sua
quia non habet filium
date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
4 rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini
5 qui dixit ad eum
6 iustam rem postulant filiae Salphaad
da eis possessionem inter cognatos patris sui
et ei in hereditate succedant
7 ad filios autem Israhel loqueris haec
8 homo cum mortuus fuerit absque filio
ad filiam eius transibit hereditas
9 si filiam non habuerit habebit successores fratres suos
10 quod si et fratres non fuerint
dabitis hereditatem fratribus patris eius
11 sin autem nec patruos habuerit
dabitur hereditas his qui ei proximi sunt
eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua
sicut praecepit Dominus Mosi
12 dixit quoque Dominus ad Mosen
ascende in montem istum Abarim
et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel
13 cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum
sicut ivit frater tuus Aaron
14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione
multitudinis
nec sanctificare me voluistis coram ea super
aquas
hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin
15 cui respondit Moses
16 provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis
hominem qui sit super multitudinem hanc
17 et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel
introducere
ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
18 dixitque Dominus ad eum
tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus
et pone manum tuam super eum
19 qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae
ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel
21 pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum
ad verbum eius egredietur et ingredietur
ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo
22 fecit Moses ut praeceperat Dominus
cumque tulisset Iosue
statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
23 et inpositis capiti eius manibus
cuncta replicavit quae mandaverat Dominus