1 dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras
et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
2 cumque fecisset iuxta sermonem Balaam
inposuerunt simul vitulum et arietem super aram
3 dixitque Balaam ad Balac
sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam
si forte occurrat mihi Dominus
et quodcumque imperaverit loquar tibi
4 cumque abisset velociter occurrit ei Deus
locutusque ad eum Balaam
septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper
5 Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait
revertere ad Balac et haec loqueris
6 reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum
et omnes principes Moabitarum
7 adsumptaque parabola sua dixit
de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis
veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel
8 quomodo maledicam cui non maledixit Deus
qua ratione detester quem Dominus non detestatur
9 de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum
populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur
10 quis dinumerare possit pulverem Iacob
et nosse numerum stirpis Israhel
moriatur anima mea morte iustorum
et fiant novissima mea horum similia
11 dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis
ut malediceres inimicis vocavi te
et tu e contrario benedicis eis
12 cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus
13 dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum
unde partem Israhelis videas et totum videre non possis
inde maledicito ei
14 cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga
aedificavit Balaam septem aras
et inpositis supra vitulo atque ariete
15 dixit ad Balac
sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius
16 cui cum Dominus occurrisset
posuissetque verbum in ore eius ait
revertere ad Balac et haec loqueris ei
17 reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum
et principes Moabitarum cum eo
ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus
18 at ille adsumpta parabola sua ait
sta Balac et ausculta audi fili Sepphor
19 non est Deus quasi homo ut mentiatur
nec ut filius hominis ut mutetur
dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit
20 ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo
21 non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel
Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo
22 Deus eduxit eum de Aegypto
cuius fortitudo similis est rinocerotis
23 non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel
temporibus suis dicetur Iacob et Israheli
quid operatus sit Deus
24 ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur
non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat
25 dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas
26 et ille nonne ait dixi tibi
quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem
27 et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum
si forte placeat Deo ut inde maledicas eis
28 cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit
solitudinem
29 dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras
et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
30 fecit Balac ut Balaam dixerat
inposuitque vitulos et arietes per singulas aras
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.