1 habitaverunt autem principes populi in Hierusalem
reliqua vero plebs misit sortem
ut tollerent unam partem de decem
qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta
novem vero partes in civitatibus
2 benedixit autem populus omnibus viris
qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem
3 hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem
et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque
in possessione sua in urbibus suis
Israhel sacerdotes Levitae
Nathinnei et filii servorum Salomonis
4 et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin
de filiis Iuda Athaias filius Aziam
filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel
de filiis Phares
5 Imaasia filius Baruch
filius Coloza filius Azia filius Adaia
filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites
6 omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem
quadringenti sexaginta octo viri fortes
7 hii sunt autem filii Beniamin
Sellum filius Mosollam filius Ioed
filius Phadaia filius Colaia filius Masia
filius Ethehel filius Isaia
8 et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo
9 et Iohel filius Zechri praepositus eorum
et Iuda filius Sennua super civitatem secundus
10 et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin
11 Saraia filius Elcia filius Mesollam
filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub
princeps domus Dei
12 et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo
et Adaia filius Ieroam
filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae
filius Phessur filius Melchiae
13 et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo
et Amassai filius Azrihel filius Aazi
filius Mosollamoth filius Emmer
14 et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo
et praepositus eorum Zabdihel filius potentium
15 et de Levitis Sebenia filius Asob
filius Azaricam filius Asabia filius Boni
16 et Sabathai et Iozabed
super opera quae erant
forinsecus
in domo Dei a principibus Levitarum
17 et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph
princeps ad laudandum et confitendum in
oratione
et Becbecia secundus de fratribus eius
et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun
18 omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor
19 et ianitores Accob Telmon et fratres eorum
qui custodiebant ostia centum septuaginta duo
20 et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae
in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua
21 et Nathinnei qui habitabant in Ofel
et Siaha et Gaspha de Nathinneis
22 et episcopus Levitarum in Hierusalem
Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae
de filiis Asaph cantores
in ministerio domus Dei
23 praeceptum quippe regis super eos erat
et ordo in cantoribus per dies singulos
24 et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda
in manu regis iuxta omne verbum populi
25 et in domibus per omnes regiones eorum
de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius
et in Dibon et in filiabus eius
et in Capsel et in viculis eius
26 et in Iesue et in Molada
et in Bethfaleth
27 et in Asersual
et in Bersabee et in filiabus eius
28 et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
29 et in Ainremmon
et in Sara et in Irimuth
30 Zanoa Odollam et villis earum
Lachis et regionibus eius
Azeca et filiabus eius
et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom
31 filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia
et Bethel et filiabus eius
32 Anathoth Nob Anania
33 Asor Rama Getthaim
34 Adid Seboim Neballa Loth
35 et Ono valle Artificum
36 et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin