1 Tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu
ut temptaretur a diabolo
2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus
postea esuriit
3 et accedens temptator dixit ei
si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
4 qui respondens dixit
scriptum est non in pane solo vivet homo
sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem
et statuit eum supra pinnaculum templi
6 et dixit ei
si Filius Dei es mitte te deorsum
scriptum est enim
quia angelis suis mandabit de te et in manibus
tollent te
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
7 ait illi Iesus
rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde
et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
9 et dixit illi
haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas
scriptum est
Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
11 Tunc reliquit eum diabolus
et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
12 Cum autem audisset quod Iohannes traditus esset
secessit in Galilaeam
13 Et relicta civitate Nazareth
venit et habitavit in Capharnaum maritimam
in finibus Zabulon et Nepthalim
14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam
prophetam
15 terra Zabulon et terra Nepthalim
via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam
et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta
est eis
17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere
paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres
Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius
mittentes rete in mare erant enim piscatores
19 Et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
21 Et procedens inde vidit alios duos fratres
Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius
in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua
et vocavit eos
22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
23 Et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum
et praedicans evangelium regni
et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
24 et abiit opinio eius in totam Syriam
et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis
conprehensos
et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos
et curavit eos
25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli
et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.