1 In diebus autem illis venit Iohannes Baptista
praedicans in deserto Iudaeae
2 et dicens
paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
3 Hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam
dicentem
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
4 Ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum
et zonam pelliciam circa lumbos suos
esca autem eius erat lucustae et mel silvestre
5 tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea
et omnis regio circa Iordanen
6 et baptizabantur in Iordane ab eo
confitentes peccata sua
7 Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum
suum dixit eis
progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira
8 facite ergo fructum dignum paenitentiae
9 et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham
dico enim vobis quoniam potest Deus
de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
10 iam enim securis ad radicem arborum posita est
omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum
exciditur et in ignem mittitur
11 Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam
qui autem post me venturus est fortior me est
cuius non sum dignus calciamenta portare
ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
12 Cuius ventilabrum in manu sua
et permundabit aream suam
et congregabit triticum suum in horreum
paleas autem conburet igni inextinguibili
13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem
ut baptizaretur ab eo
14 Iohannes autem prohibebat eum dicens
ego a te debeo baptizari et tu venis ad me
15 respondens autem Iesus dixit ei sine modo
sic enim decet nos implere omnem iustitiam
tunc dimisit eum
16 Baptizatus autem confestim ascendit de aqua
et ecce aperti sunt ei caeli
et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam
venientem super se
17 et ecce vox de caelis dicens
hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui