1 Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes
et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis
2 At ille respondens ait eis
facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum
3 et mane hodie tempestas
rutilat enim triste caelum
4 faciem ergo caeli diiudicare nostis
signa autem temporum non potestis
Generatio mala et adultera signum quaerit
et signum non dabitur ei nisi signum Ionae
et relictis illis abiit
5 et cum venissent discipuli eius trans fretum
obliti sunt panes accipere
6 Qui dixit illis
intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
7 At illi cogitabant inter se dicentes
quia panes non accepimus
8 sciens autem Iesus dixit
quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis
9 nondum intellegitis
neque recordamini quinque panum quinque milium hominum
et quot cofinos sumpsistis
10 neque septem panum quattuor milium hominum
et quot sportas sumpsistis
11 quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis
cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
12 tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum
sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum
13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi
et interrogabat discipulos suos dicens
quem dicunt homines esse Filium hominis
14 at illi dixerunt
alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam
alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis
15 dicit illis vos autem quem me esse dicitis
16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi
17 Respondens autem Iesus dixit ei
beatus es Simon Bar Iona
quia caro et sanguis non revelavit tibi
sed Pater meus qui in caelis est
18 et ego dico tibi quia tu es Petrus
et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam
et portae inferi non praevalebunt adversum eam
19 et tibi dabo claves regni caelorum
et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis
et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis
20 Tunc praecepit discipulis suis
ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus
21 exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis
quia oporteret eum ire Hierosolymam
et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum
et occidi et tertia die resurgere
22 Et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens
absit a te Domine non erit tibi hoc
23 qui conversus dixit Petro
vade post me Satana scandalum es mihi
quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum
24 Tunc Iesus dixit discipulis suis
si quis vult post me venire abneget semet ipsum
et tollat crucem suam et sequatur me
25 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam
qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam
26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur
animae vero suae detrimentum patiatur
aut quam dabit homo commutationem pro anima sua
27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis
et tunc reddet unicuique secundum opus eius
28 Amen dico vobis
sunt quidam de hic stantibus
qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.