1 Onus verbi Domini ad Israhel in manu Malachi
2 dilexi vos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos
nonne frater erat Esau Iacob dicit Dominus
et dilexi Iacob
3 Esau autem odio habui
et posui montes eius in solitudinem
et hereditatem eius in dracones deserti
4 quod si dixerit Idumea destructi sumus
sed revertentes aedificabimus quae deserta sunt
haec dicit Dominus exercituum isti aedificabunt et ego destruam
et vocabuntur Termini impietatis
et Populus cui iratus est Dominus usque in aeternum
5 et oculi vestri videbunt
et vos dicetis magnificetur Dominus super terminum Israhel
6 filius honorat patrem et servus dominum suum
si ergo pater ego sum ubi est honor meus
et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum
ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum
et dixistis in quo despeximus nomen tuum
7 offertis super altare meum panem pollutum
et dicitis in quo polluimus te
in eo quod dicitis mensa Domini despecta est
8 si offeratis caecum ad immolandum nonne malum est
et si offeratis claudum et languidum nonne malum est
offer illud duci tuo si placuerit ei
aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum
9 et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri
de manu enim vestra factum est hoc
si quo modo suscipiat facies vestras dicit Dominus exercituum
10 quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito
non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum
et munus non suscipiam de manu vestra
11 ab ortu enim solis usque ad occasum
magnum est nomen meum in gentibus
et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda
quia magnum nomen meum in gentibus
dicit Dominus exercituum
12 et vos polluistis illud in eo quod dicitis
mensa Domini contaminata est
et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud devorat
13 et dixistis ecce de labore
et exsuflastis illud dicit Dominus exercituum
et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus
numquid suscipiam illud de manu vestra dicit Dominus
14 maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum
et votum faciens immolat debile Domino
quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum
et nomen meum horribile in gentibus
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.