1 respiciens autem vidit eos
qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
2 vidit autem et quandam viduam pauperculam
mittentem aera minuta duo
3 et dixit vere dico vobis
quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei
haec autem ex eo quod deest illi
omnem victum suum quem habuit misit
5 Et quibusdam dicentibus de templo
quod lapidibus bonis et donis ornatum esset
dixit
6 haec quae videtis
venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem
qui non destruatur
7 Interrogaverunt autem illum dicentes
praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
8 qui dixit videte ne seducamini
multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum
et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
9 cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri
oportet primum haec fieri sed non statim finis
10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem
et regnum adversus regnum
11 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et
fames
terroresque de caelo et signa magna erunt
12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur
tradentes in synagogas et custodias
trahentes ad reges et praesides propter
nomen meum
13 continget autem vobis in testimonium
14 Ponite ergo in cordibus vestris
non praemeditari quemadmodum respondeatis
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam
cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii
vestri
16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et
amicis
et morte adficient ex vobis
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum
18 et capillus de capite vestro non peribit
19 in patientia vestra possidebitis animas vestras
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem
tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
21 Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
et qui in medio eius discedant
et qui in regionibus non intrent in eam
22 quia dies ultionis hii sunt
ut impleantur omnia quae scripta sunt
23 Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
Erit enim pressura magna supra terram et ira populo
huic
24 Et cadent in ore gladii
et captivi ducentur in omnes gentes
et Hierusalem calcabitur a gentibus
donec impleantur tempora nationum
25 Et erunt signa in sole et luna et stellis
et in terris pressura gentium
prae confusione sonitus maris et fluctuum
26 arescentibus hominibus prae timore et expectatione
quae supervenient universo orbi
nam virtutes caelorum movebuntur
27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube
cum potestate magna et maiestate
28 his autem fieri incipientibus
respicite et levate capita vestra
quoniam adpropinquat redemptio vestra
29 et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
31 ita et vos cum videritis haec fieri
scitote quoniam prope est regnum Dei
32 amen dico vobis
quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
33 caelum et terra transibunt
verba autem mea non transient
34 Adtendite autem vobis
ne forte graventur corda vestra in crapula
et ebrietate et curis huius vitae
et superveniat in vos repentina dies illa
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes
qui sedent super faciem omnis terrae
36 vigilate itaque omni tempore orantes
ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt
et stare ante Filium hominis
37 erat autem diebus docens in templo
noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
38 et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.