1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 tolle Aaron cum filiis suis
vestes eorum et unctionis oleum
vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis
3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi
4 fecit Moses ut Dominus imperarat
congregataque omni turba ante fores
5 ait
iste est sermo quem iussit Dominus fieri
6 statimque obtulit Aaron et filios eius
cumque lavisset eos
7 vestivit pontificem subucula linea
accingens eum balteo
et induens tunica hyacinthina
et desuper umerale inposuit
8 quod adstringens cingulo aptavit rationali
in quo erat doctrina et veritas
9 cidarim quoque texit caput
et super eam contra frontem posuit lamminam auream
consecratam in sanctificationem
sicut praeceperat ei Dominus
10 tulit et unctionis oleum
quo levit tabernaculum cum
omni supellectili sua
11 cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus
unxit illud et omnia vasa eius
labrumque cum basi sua sanctificavit oleo
12 quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
13 filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo
inposuitque mitras ut iusserat Dominus
14 obtulit et vitulum pro peccato
cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus
suas
15 immolavit eum hauriens sanguinem
et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum
quo expiato et sanctificato
fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius
16 adipem autem qui erat super vitalia et reticulum
iecoris
duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
17 vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra
sicut praeceperat Dominus
18 obtulit et arietem in holocaustum
super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas
19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum
20 ipsumque arietem in frusta concidens
caput eius et artus et adipem adolevit igni
21 lotis prius intestinis et pedibus
totumque simul arietem incendit super altare
eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino
sicut praeceperat ei
22 obtulit et arietem secundum in consecrationem
sacerdotum
posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas
23 quem cum immolasset Moses
sumens de sanguine tetigit extremum auriculae
dextrae Aaron
et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis
24 obtulit et filios Aaron
cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae
singulorum dextrae
et pollices manus ac pedis dextri
reliquum fudit super altare per circuitum
25 adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina
reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro
separavit
26 tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem
absque fermento
et collyridam conspersam oleo laganumque
posuit super adipes et armum dextrum
27 tradens simul omnia Aaron et filiis eius
qui postquam levaverunt ea coram
Domino
28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti
eo quod consecrationis esset oblatio
in odorem suavitatis sacrificii Domini
29 tulit et pectusculum elevans illud coram Domino
de ariete consecrationis in partem suam
sicut praeceperat ei Dominus
30 adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari
aspersit super Aaron et vestimenta eius
et super filios illius ac vestes eorum
31 cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens
coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas
panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro
sicut praecepit mihi
dicens
Aaron et filii eius comedent eos
32 quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus
ignis absumet
33 de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus
usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae
septem enim diebus finitur consecratio
34 sicut et inpraesentiarum factum est
ut ritus sacrificii conpleretur
35 die ac nocte manebitis in tabernaculo
observantes custodias Domini ne moriamini
sic enim mihi praeceptum est
36 feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi