1 haec quoque est lex hostiae pro delicto
sancta sanctorum est
2 idcirco ubi immolatur holocaustum
mactabitur et victima pro delicto
sanguis eius per gyrum fundetur altaris
3 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
4 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est
reticulumque iecoris cum renunculis
5 et adolebit ea sacerdos super altare
incensum est Domini pro delicto
6 omnis masculus de sacerdotali genere
in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
7 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto
utriusque hostiae lex una erit
ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
8 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
9 et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano
et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur
eius erit sacerdotis a quo offertur
10 sive oleo conspersa sive arida fuerit
cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur
11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio
offerent panes absque fermento conspersos oleo
et lagana azyma uncta oleo
coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum
quae immolatur pro pacificis
14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino
et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
15 cuius carnes eadem comedentur die
nec remanebit ex eis quicquam usque mane
16 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam
eadem similiter edetur die
sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est
17 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
18 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit
irrita fiet oblatio nec proderit offerenti
quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit
praevaricationis rea erit
19 caro quae aliquid tetigerit inmundum
non comedetur sed conburetur igni
qui fuerit mundus vescetur ea
20 anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum
quae oblata est Domino
peribit de populis suis
21 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti
sive omnis rei quae polluere potest
et comederit de huiuscemodi carnibus
interibit de populis suis
22 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
23 loquere filiis Israhel
adipem bovis et ovis et caprae non comedetis
24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est
habebitis in usus varios
25 si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit
peribit de populo suo
26 sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo
tam de avibus quam de pecoribus
27 omnis anima quae ederit sanguinem
peribit de populis suis
28 locutus est Dominus ad Mosen dicens
29 loquere filiis Israhel
qui offert victimam pacificorum Domino
offerat simul et sacrificium id est libamenta eius
30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum
cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet
sacerdoti
31 qui adolebit adipem super altare
pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius
32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron
ipse habebit et armum dextrum in portione sua
34 pectusculum enim elationis et armum separationis
tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis
et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius
lege perpetua ab omni populo Israhel
35 haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini
die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
36 et quae praecepit dari eis Dominus a
filiis Israhel
religione perpetua in generationibus suis
37 ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto
et pro consecratione et pacificorum victimis
38 quas constituit Dominus Mosi in monte
Sinai
quando mandavit filiis Israhel
ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai