1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio
et de bubus voluerit offerre marem sive feminam
inmaculata offeret coram Domino
2 ponetque manum super caput victimae suae
quae immolabitur in introitu tabernaculi
fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum
altaris
3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini
adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est
4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia
et reticulum iecoris cum renunculis
5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito
in oblationem suavissimi odoris Domino
6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia
sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
7 si agnum obtulerit coram Domino
8 ponet manum super caput victimae suae
quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii
fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino
adipem et caudam totam
10 cum renibus
et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia
et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia
reticulumque iecoris cum renunculis
11 et adolebit ea sacerdos super altare
in pabulum ignis et oblationis Domini
12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
13 ponet manum suam super caput eius
immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii
et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris
circuitum
14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici
adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia
15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia
et arvinam iecoris cum renunculis
16 adolebitque ea sacerdos super altare
in alimoniam ignis et suavissimi odoris
omnis adeps Domini erit 17 iure perpetuo
in generationibus et cunctis habitaculis vestris
nec adipes nec sanguinem omnino comedetis