1 Vocavit autem Mosen
et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos
homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus
id est de bubus et ovibus offerens victimas
3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento
masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii
ad placandum sibi Dominum
4 ponetque manus super caput hostiae
et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens
5 immolabitque vitulum coram Domino
et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius
fundentes super altaris circuitum
quod est ante ostium tabernaculi
6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident
7 et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita
8 et membra quae caesa sunt desuper ordinantes
caput videlicet et cuncta quae adherent iecori
9 intestinis et pedibus lotis aqua
adolebitque ea sacerdos super altare
in holocaustum et suavem odorem Domino
10 quod si de pecoribus oblatio est
de ovibus sive de capris holocaustum
anniculum et absque macula offeret
11 immolabitque ad latus altaris
quod respicit ad aquilonem coram Domino
sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum
12 dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori
et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis
13 intestina vero et pedes lavabunt aqua
et oblata omnia adolebit sacerdos super altare
in holocaustum et odorem suavissimum Domino
14 sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino
de turturibus et pullis columbae
15 offeret eam sacerdos ad altare
et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco
decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris
16 vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter
altare
ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent
17 confringetque ascellas eius
et non secabit nec ferro dividet eam
et adolebit super altare lignis igne subposito
holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.