1 eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum
Manasse
2 dixitque ad eos
fecistis omnia quae vobis praecepit Moses famulus Domini
mihi quoque in omnibus oboedistis
3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore
usque in praesentem diem
custodientes imperium Domini Dei vestri
4 quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem
sicut pollicitus est
revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis
quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Iordanem
5 ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis
mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus
Domini
ut diligatis Dominum Deum vestrum
et ambuletis in omnibus viis eius
et observetis mandata illius
adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra
6 benedixitque eis Iosue et dimisit eos
qui reversi sunt in tabernacula sua
7 tribui autem Manasse mediae
possessionem Moses dederat in Basan
et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem
inter ceteros fratres suos
trans Iordanem ad occidentalem eius plagam
cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis
8 dixit ad eos
in multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras
cum argento et auro aere ac ferro et veste multiplici
dividite praedam hostium cum fratribus vestris
9 reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad
et dimidia tribus Manasse
a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan
ut intrarent Galaad terram possessionis suae
quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Mosi
10 cumque venissent ad tumulos Iordanis in terra Chanaan
aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae magnitudinis
11 quod cum audissent filii Israhel et ad eos certi nuntii detulissent
aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiae tribus
Manasse altare
in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra filios Israhel
12 convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos
13 et interim miserunt ad illos in terram Galaad
Finees filium Eleazar sacerdotem
14 et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis
15 qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse
in terram Galaad
dixeruntque ad eos
16 haec mandat omnis populus Domini quae est ista transgressio
cur reliquistis Dominum Deum Israhel
aedificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes
17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor
et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet
multique de populo corruerunt
18 et vos hodie reliquistis Dominum
et cras in universum Israhel eius ira desaeviet
19 quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae
transite ad terram in qua tabernaculum Domini est
et habitate inter nos
tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis
aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri
20 nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini
et super omnem populum Israhel ira eius incubuit
et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo
21 responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse
principibus legationis Israhel
22 fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus
ipse novit et Israhel simul intelleget
si praevaricationis animo hoc altare construximus
non custodiat nos sed puniat in praesenti
23 et si ea mente fecimus
ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo
inponeremus
ipse quaerat et iudicet
24 et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus
cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo Israhel
25 terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad
Iordanem fluvium
et idcirco partem non habetis in Domino
et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore
Domini
putavimus itaque melius
26 et diximus extruamus nobis altare
non in holocausta neque ad victimas offerendas
27 sed in testimonium inter nos et vos
et subolem nostram vestramque progeniem
ut serviamus Domino
et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et
pacificas hostias
et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris
non est vobis pars in Domino
28 quod si voluerint dicere respondebunt eis
ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri
non in holocausta neque in sacrificium
sed in testimonium vestrum ac nostrum
29 absit a nobis hoc scelus
ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus
extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas
praeter altare Domini Dei nostri
quod extructum est ante tabernaculum eius
30 quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israhel qui
erant cum eo placati sunt
et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime
susceperunt
31 dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos
nunc scimus quod nobiscum sit Dominus
quoniam alieni estis a praevaricatione hac
et liberastis filios Israhel de manu Domini
32 reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad
de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israhel
et rettulit eis
33 placuitque sermo cunctis audientibus
et laudaverunt Deum filii Israhel
et nequaquam ultra dixerunt
ut ascenderent contra eos atque pugnarent
et delerent terram possessionis eorum
34 vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod
extruxerant
Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.