1 misit ergo Iosue filius Nun
de Setthim duos viros exploratores abscondito
et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho
qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab
et quieverunt apud eam
2 nuntiatumque est regi Hiericho et dictum
ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel
ut explorarent terram
3 misitque rex Hiericho ad Raab dicens
educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam
exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt
4 tollensque mulier viros abscondit et ait
fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent
5 cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt
nescio quo abierunt
persequimini cito et conprehendetis eos
6 ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae
operuitque eos lini stipula quae ibi erat
7 hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos
per viam quae ducit ad vadum Iordanis
illisque egressis statim porta clausa est
8 necdum obdormierant qui latebant
et ecce mulier ascendit ad eos et ait
9 novi quod tradiderit Dominus vobis terram
etenim inruit in nos terror vester
et elanguerunt omnes habitatores terrae
10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum
quando egressi estis ex Aegypto
et quae feceritis duobus Amorreorum regibus
qui erant trans Iordanem
Seon et Og quos interfecistis
11 et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum
nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum
Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra
deorsum
12 nunc ergo iurate mihi per Dominum
ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam
ita et vos faciatis cum domo patris mei
detisque mihi signum verum
13 et salvetis patrem meum et matrem
fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt
et eruatis animas nostras de morte
14 qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem
si tamen non prodideris nos
cumque tradiderit nobis Dominus terram
faciemus in te misericordiam et veritatem
15 dimisit ergo eos per funem de fenestra
domus enim eius herebat muro
16 dixitque ad eos
ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes
ibique latete diebus tribus donec
redeant
et sic ibitis per viam vestram
17 qui dixerunt ad eam
innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos
18 si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus
et ligaveris eum in fenestra
per quam nos dimisisti
et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam
congregaveris in domum tuam
19 qui ostium domus tuae egressus fuerit
sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni
cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo
redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit
20 quod si nos prodere volueris
et sermonem istum proferre in medium
erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos
21 et illa respondit sicut locuti estis ita fiat
dimittensque eos ut pergerent
adpendit funiculum coccineum in fenestra
22 illi vero ambulantes pervenerunt ad montana
et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti
quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos
23 quibus urbem ingressis
reversi sunt et descenderunt exploratores de monte
et Iordane transmisso venerunt ad Iosue filium Nun
narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi
24 atque dixerunt
tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc
et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius