1 et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens
2 surge vade ad Nineven civitatem magnam
et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te
3 et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini
et Nineve erat civitas magna Dei
itinere dierum trium
4 et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius
et clamavit et dixit
adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur
5 et crediderunt viri ninevitae in Deo
et praedicaverunt ieiunium
et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem
6 et pervenit verbum ad regem Nineve
et surrexit de solio suo
et abiecit vestimentum suum a se
et indutus est sacco et sedit in cinere
7 et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens
homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam
nec pascantur et aquam non bibant
8 et operiantur saccis homines et iumenta
et clament ad Dominum in fortitudine
et convertatur vir a via sua mala
et ab iniquitate quae est in manibus eorum
9 quis scit si convertatur et ignoscat Deus
et revertatur a furore irae suae et non peribimus
10 et vidit Deus opera eorum
quia conversi sunt a via sua mala
et misertus est Deus super malitiam
quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit