1 canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo
conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini
quia prope est
2 dies tenebrarum et caliginis
dies nubis et turbinis
quasi mane expansum super montes
populus multus et fortis similis ei non fuit a principio
et post eum non erit usque in annos generationis et generationis
3 ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma
quasi hortus voluptatis terra coram eo
et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum
4 quasi aspectus equorum aspectus eorum
et quasi equites sic current
5 sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient
sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam
velut populus fortis praeparatus ad proelium
6 a facie eius cruciabuntur populi
omnes vultus redigentur in ollam
7 sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum
vir in viis suis gradietur
et non declinabunt a semitis suis
8 unusquisque fratrem suum non coartabit
singuli in calle suo ambulabunt
sed et per fenestras cadent et non demolientur
9 urbem ingredientur in muro current domos conscendent
per fenestras intrabunt quasi fur
10 a facie eius contremuit terra moti sunt caeli
sol et luna obtenebrati sunt
et stellae retraxerunt splendorem suum
11 et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui
quia multa sunt nimis castra eius
quia fortia et facientia verbum eius
magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum
12 nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro
in ieiunio et in fletu et in planctu
13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra
et convertimini ad Dominum Deum vestrum
quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae
et praestabilis super malitia
14 quis scit si convertatur et ignoscat
et relinquat post se benedictionem
sacrificium et libamen Domino Deo nostro
15 canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum
16 congregate populum
sanctificate ecclesiam coadunate senes
congregate parvulos et sugentes ubera
egrediatur sponsus de cubili suo
et sponsa de thalamo suo
17 inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini
et dicent parce Domine populo tuo
et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes
quare dicunt in populis ubi est Deus eorum
18 zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo
19 et respondit Dominus et dixit populo suo
ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum
et replebimini eo
et non dabo vos ultra obprobrium in gentibus
20 et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis
et expellam eum in terram inviam et desertam
faciem eius contra mare orientale
et extremum eius ad mare novissimum
et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit
21 noli timere terra exulta et laetare
quoniam magnificavit Dominus ut faceret
22 nolite timere animalia regionis
quia germinaverunt speciosa deserti
quia lignum adtulit fructum suum
ficus et vinea dederunt virtutem suam
23 et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro
quia dedit vobis doctorem iustitiae
et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum
in principio
24 et implebuntur areae frumento
et redundabunt torcularia vino et oleo
25 et reddam vobis annos
quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca
fortitudo mea magna quam misi in vos
26 et comedetis vescentes et saturabimini
et laudabitis nomen Domini Dei vestri
qui fecit vobiscum mirabilia
et non confundetur populus meus in sempiternum
27 et scietis quia in medio Israhel ego sum
et ego Dominus Deus vester et non est amplius
et non confundetur populus meus in aeternum
28 et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem
et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae
senes vestri somnia somniabunt
et iuvenes vestri visiones videbunt
29 sed et super servos et ancillas
in diebus illis effundam spiritum meum
30 et dabo prodigia in caelo et in terra
sanguinem et ignem et vaporem fumi
31 sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem
antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
32 et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit
quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus
et in residuis quos Dominus vocaverit
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.