1 numquid nosti tempus partus hibicum in petris
vel parturientes cervas observasti
2 dinumerasti menses conceptus earum
et scisti tempus partus earum
3 incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
4 separantur filii earum pergunt ad pastum
egrediuntur et non revertuntur ad eas
5 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
6 cui dedi in solitudine domum
et tabernacula eius in terra salsuginis
7 contemnit multitudinem civitatis
clamorem exactoris non audit
8 circumspicit montes pascuae suae
et virentia quaeque perquirit
9 numquid volet rinoceros servire tibi
aut morabitur ad praesepe tuum
10 numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo
aut confringet glebas vallium post te
11 numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius
et derelinques ei labores tuos
12 numquid credes ei quoniam reddat
sementem tibi
et aream tuam congreget
13 pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
14 quando derelinquit in terra ova sua
tu forsitan in pulvere calefacis ea
15 obliviscitur quod pes conculcet ea
aut bestiae agri conterant
16 duratur ad filios suos quasi non sint sui
frustra laboravit nullo timore cogente
17 privavit enim eam Deus sapientia
nec dedit illi intellegentiam
18 cum tempus fuerit in altum alas erigit
deridet equitem et ascensorem eius
19 numquid praebebis equo fortitudinem
aut circumdabis collo eius hinnitum
20 numquid suscitabis eum quasi lucustas
gloria narium eius terror
21 terram ungula fodit
exultat audacter in occursum pergit armatis
22 contemnit pavorem nec cedit gladio
23 super ipsum sonabit faretra
vibrabit hasta et clypeus
24 fervens et fremens sorbet terram
nec reputat tubae sonare clangorem
25 ubi audierit bucinam dicet va
procul odoratur bellum
exhortationem ducum et ululatum exercitus
26 numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter
expandens alas suas ad austrum
27 aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila
et in arduis ponet nidum suum
28 in petris manet
et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus
29 inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
30 pulli eius lambent sanguinem
et ubicumque cadaver fuerit statim adest
31 et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
32 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit
utique qui arguit Deum debet respondere ei
33 respondens autem Iob Domino dixit
34 qui leviter locutus sum respondere quid possum
manum meam ponam super os meum
35 unum locutus sum quod utinam non dixissem
et alterum quibus ultra non addam
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.