1 respondens autem Iob dixit
2 cuius adiutor es numquid inbecilli
et sustentas brachium eius qui non est fortis
3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam
et prudentiam tuam ostendisti plurimam
4 quem docere voluisti
nonne eum qui fecit spiramen tuum
5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
6 nudus est inferus coram illo
et nullum est operimentum perditioni
7 qui extendit aquilonem super vacuum
et adpendit terram super nihili
8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
9 qui tenet vultum solii sui
et expandit super illud nebulam suam
10 terminum circumdedit aquis
usque dum finiantur lux et tenebrae
11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt
et prudentia eius percussit superbum
13 spiritus eius ornavit caelos
et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius
et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus
quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri