1 respondens autem Iob dixit
2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus
et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum
et veniam usque ad solium eius
4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
5 ut sciam verba quae mihi respondeat
et intellegam quid loquatur mihi
6 nolo multa fortitudine contendat mecum
nec magnitudinis suae mole me premat
7 proponat aequitatem contra me
et perveniat ad victoriam iudicium meum
8 si ad orientem iero non apparet
si ad occidentem non intellegam eum
9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum
si me vertam ad dextram non videbo illum
10 ipse vero scit viam meam
et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
11 vestigia eius secutus est pes meus
viam eius custodivi et non declinavi ex ea
12 a mandatis labiorum eius non recessi
et in sinu meo abscondi verba oris eius
13 ipse enim solus est
et nemo avertere potest cogitationem eius
et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
14 cum expleverit in me voluntatem suam
et alia multa similia praesto sunt ei
15 et idcirco a facie eius turbatus sum
et considerans eum timore sollicitor
16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
17 non enim perii propter inminentes tenebras
nec faciem meam operuit caligo