1 factum est autem cum quadam die venissent filii Dei
et starent coram Domino
venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius
2 ut diceret Dominus ad Satan unde venis
qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
3 et dixit Dominus ad Satan
numquid considerasti servum meum Iob
quod non sit ei similis in terra
vir simplex et rectus timens Deum
ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam
tu autem commovisti me adversus eum
ut adfligerem illum frustra
4 cui respondens Satan ait
pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua
5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem
et tunc videbis quod in facie benedicat tibi
6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est
verumtamen animam illius serva
7 egressus igitur Satan a facie Domini
percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius
8 qui testa saniem deradebat
sedens in sterquilinio
9 dixit autem illi uxor sua
adhuc tu permanes in simplicitate tua
benedic Deo et morere
10 qui ait ad illam quasi una de stultis
locuta es
si bona suscepimus de manu Domini
quare mala non suscipiamus
in omnibus his non peccavit Iob labiis suis
11 igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei
venerunt singuli de loco suo
Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites
condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur
12 cumque levassent procul oculos suos
non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt
scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum
13 et sederunt cum eo in terram
septem diebus et septem noctibus
et nemo loquebatur ei verbum
videbant enim dolorem esse vehementem
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.