1 Vir erat in terra Hus nomine Iob
et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum
et recedens a malo
2 natique sunt ei septem filii et tres filiae
3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum
quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae
ac familia multa nimis
eratque vir ille magnus inter omnes Orientales
4 et ibant filii eius et faciebant convivium per domos
unusquisque in die suo
et mittentes vocabant tres sorores suas
ut comederent et biberent cum eis
5 cumque in orbem transissent dies convivii
mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos
consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos
dicebat enim
ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis
sic faciebat Iob cunctis diebus
6 quadam autem die cum venissent filii Dei
ut adsisterent coram Domino
adfuit inter eos etiam Satan
7 cui dixit Dominus unde venis
qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
8 dixitque Dominus ad eum
numquid considerasti servum meum Iob
quod non sit ei similis in terra
homo simplex et rectus et timens Deum
ac recedens a malo
9 cui respondens Satan ait
numquid frustra timet Iob Deum
10 nonne tu vallasti eum ac domum eius
universamque substantiam per circuitum
operibus manuum eius benedixisti
et possessio illius crevit in terra
11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet
nisi in facie tua benedixerit tibi
12 dixit ergo Dominus ad Satan
ecce universa quae habet in manu tua sunt
tantum in eum ne extendas manum tuam
egressusque est Satan a facie Domini
13 cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum
in domo fratris sui primogeniti
14 nuntius venit ad Iob qui diceret
boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos
15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia
et pueros percusserunt gladio
et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit
ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit
et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit
Chaldei fecerunt tres turmas
et invaserunt camelos et tulerunt eos
nec non et pueros percusserunt gladio
et ego fugi solus ut nuntiarem tibi
18 loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit
filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum
in domo fratris sui primogeniti
19 repente ventus vehemens inruit a regione deserti
et concussit quattuor angulos domus
quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt
et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
20 tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam
et tonso capite corruens in terram adoravit
21 et dixit
nudus egressus sum de utero matris meae
et nudus revertar illuc
Dominus dedit Dominus abstulit
sit nomen Domini benedictum
22 in omnibus his non peccavit Iob
neque stultum quid contra Deum locutus est